|
|
legal disclaimer
Si meliora dies, ut vina, poemata reddit, scire velim, chartis
pretium quotus arroget annus. scriptor abhinc annos centum qui decidit,
inter perfectos veteresque referri debet an inter vilis atque novos?
Excludat iurgia finis, "Est vetus atque probus, centum qui perficit
annos." Quid, qui deperiit minor uno mense vel anno, inter quos
referendus erit? Veteresne poetas, an quos et praesens et postera
respuat aetas?
"Iste quidem veteres inter ponetur honeste, qui vel mense
brevi vel toto est iunior anno." Utor permisso, caudaeque
pilos ut equinae paulatim vello unum, demo etiam unum, dum cadat
elusus ratione ruentis acervi, qui redit in fastos et virtutem
aestimat annis miraturque nihil nisi quod Libitina sacravit.
Ennius et sapines et fortis et alter Homerus, ut critici dicunt,
leviter curare videtur, quo promissa cadant et somnia Pythagorea.
Naevius in manibus non est et mentibus haeret paene recens? Adeo
sanctum est vetus omne poema. ambigitur quotiens, uter utro sit
prior, aufert Pacuvius docti famam senis Accius alti, dicitur Afrani
toga convenisse Menandro, Plautus ad exemplar Siculi properare
Epicharmi, vincere Caecilius gravitate, Terentius arte.
Hos ediscit et hos arto stipata theatro spectat Roma potens; habet
hos numeratque poetas ad nostrum tempus Livi scriptoris ab aevo.
Interdum volgus rectum videt, est ubi peccat. Si veteres ita miratur
laudatque poetas, ut nihil anteferat, nihil illis comparet, errat.
Si quaedam nimis antique, si peraque dure dicere credit eos, ignave
multa fatetur, et sapit et mecum facit et Iova iudicat aequo.
Non equidem insector delendave carmina Livi esse reor, memini
quae plagosum mihi parvo Orbilium dictare; sed emendata videri
pulchraque et exactis minimum distantia miror. Inter quae verbum
emicuit si forte decorum, et si versus paulo concinnior unus et
alter, iniuste totum ducit venditque poema.
|